

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 30
Et statim dicunt ei,etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quae non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde:Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me[Psal. 18.].